Regnum Poloniae (1815–1915)

Civitas: Imperium Russicum
Locus: 52°14′0″N 21°1′0″E
Fines
Forma
Gestio
Consilium: Sejm of Congress Poland
Vita
Commemoratio
Regnum Poloniae (Polonice Królestwo Polskie, Russice Царство Польское) fuit Poloniae pars magna, quae post bella Napoleonica pars Imperii Russici facta est. Consulto Congressus Vindobonensis formata est et in Polonia saepe Polonia Congressionalis appellatur. In unione personali cum Russia erat, nam imperator Russiae rex Poloniae habebatur. Anno 1915 a Germania et Austro-Hungaria occupata erat, qui Regnum Regentiae hic formaverunt.
Poloniae pars media (Varsovia. Lodzia. Calisia, Czanstochova, Lublinum, Suwałki), Lituaniae pars (Alytus et Marijampolė), particulae Rutheniae Albae (Sopoćkinie in regione Grodnensi) et Ucrainae (Piaseczno in regione Leopolitana) in regnum Poloniae inclusi sunt. In novem vel decem palatinatus vel gubernia regnum dividebatur. Frater imperatoris saepe praepositus Regni Poloniae erat, ut Constantinus Pauli filius Alexandri I et Nicolai I frater et Constantinus Nicolai filius Alexandri II frater.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Situs geographici et historici: Locus: 52°14′0″N 21°1′0″E • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
